Luke 24

etc. Una sabbati idem est quod prima sabbati, id est, una dies a die sabbati vel sabbatorum, quae nunc Dominica dicitur. Quod valde mane mulieres ad monumentum venerunt, magnus fervor charitatis quaerendi et inveniendi Dominum ostenditur. Mystice: Exemplum datur, ut, illuminata fide, decussisque vitiorum tenebris, ad sacrum corpus Domini accedamus. Nam sepulcrum figura est altaris, in quo celebratur mysterium corporis et sanguinis Domini. Aromata quae deferunt odorem virtutum, et suavitatem orationum, cum quibus altari propinquare debemus, significat. Revolutio lapidis significat reserationem sacramentorum Christi, quae velo litterae tegebantur. Lex in lapide scripta est, cujus ablato tegmine Domini corpus mortuum non invenitur, sed vivum evangelizatur: II Cor. 5.. Potuit autem clauso exire sepulcro, qui clauso exivit utero. . Mente consternantur, quia et lapidem immensae magnitudinis revolutum stupebant, et corpus tam venerabile non inventum dolebant. Sicut tentato in solitudine Domino, expleta victoria angeli ministrabant ei, ita modo post devictam mortem venerunt angeli, qui non solum verbo, sed etiam fulgenti habitu gloriam annuntiant triumphantis. Et sicut corpori in sepulcro astiterunt, sic etiam corpori consecrato in altari quotidie assistunt. Nota quod nec sanctae mulieres in terram cecidisse, nec aliquis sanctorum in resurrectione Domini prostratus in terram adorare legitur; unde mos coepit in Ecclesia paschali tempore non flecti genua in oratione, sed vultu in terram declinato orare. Die tertia, sicut ex hoc loco habemus, inter discipulos etiam feminis quae eum sequebantur, Dominus resurrecturum se praedixit. Parasceve hora nona exspiravit, mane prima sabbati resurrexit. Merito autem una die et duabus noctibus in sepulcro jacuit, quia lucem suae simplae mortis (quae tantum in carne erat) tenebris duplae nostrae mortis quae in corpore erat et anima, apposuit, et utramque nostram curavit. Si enim utramque suscepisset, nos a neutra liberasset. . Sicut mulieres in monumento Domini stantes, recordantur verborum quae de sua dispensatione praefatus erat, sic nos inter Dominicae passionis mysteria celebranda, non solum passionis, sed et resurrectionis debemus recordari. Sicut in principio mulier auctor culpae viro fuit, vir exsecutor fuit erroris, ita nunc quae mortem prior gustaverat, resurrectionem vidit, et ne perpetui reatus opprobrium apud viros sustineret, quae culpam viro transfuderat, transfudit et gratiam. Et quia constantiam praedicandi non habet inferior sexus ad exsequendum infirmior, mandatur viris officium evangelizandi. . Quod discipuli tarde credunt, non tam illorum infirmitas quam nostra futura firmitas fuit, nam illis dubitantibus resurrectio multis argumentis monstratur, quae dum legentes agnoscimus, quid aliud quam de eorum dubitatione solidamur? Joannes commemorat, quod et ipse et Petrus simul cucurrerunt, et quod Petro intus introeunte in monumentum, et vidente linteamina et sudarium, ipse Joannes inclinans se, vidit linteamina, nec introivit. Sed intelligendum est Petrum primo procumbentem vidisse quod Lucas commemorat, Joannes tacet: post vero ingressum, ut diligentius interiora dignosceret, ingressum tamen antequam Joannes intraret. Emmaus ipsa est metropolis civitas insignis Palaestinae, quae post expugnationem Judaeae sub Marco Aurelio Antonio principe restaurata, cum statu mutavit et nomen. . Loquentes de se Dominus appropinquans comitatur, ut et fidem resurrectionis eorum mentibus incendat, et quod se promiserat facturum, impleat: Matth. 28.. etc. etc. Apparuit quidem in specie propria, sed speciem quam recognoscerent, non ostendit. Sicut et ipsi et intus amabant, et tamen dubitabant, sic ipse foris et praesens adest, et quis sit, non ostendit. De se ergo loquentibus praesentiam exhibet, sed de se dubitantibus speciem cognitionis aufert. . etc. etc. Peregrinum putant, quem non agnoscunt. Et vere peregrinus erat eis, a quorum fragilitate per gloriam resurrectionis jam longe stabat, a quorum fide resurrectionis nescia extraneus manebat. etc. etc. Prophetam et magnum fatentur, Filium Dei tacent, vel quia nondum perfecta credunt, vel si credunt timent tradi in manus Judaeorum, nescientes cum quo loquuntur. . etc. Quodammodo redarguunt seipsos, quod in illum redemptionem speraverint, quem mortuum viderant, nec resurrecturum credebant, et maxime dolent eum sine culpa occisum, quem innocentem noverant, et ex hoc tristes incedebant. etc. Merito dicuntur teruisse eos quibus de non invento corpore plus moestitiam addiderunt, quam de nuntiata resurrectione gaudium quo recrearentur, afferunt. . etc. Cum supra dixerit Petrum cucurrisse ad monumentum, et modo dicat Cleophas: etc. Intelligendum est, quod duo simul ierunt. Sed Petrum solum primo commemoravit, quia primitus illi nuntiavit Maria. Hic gemina humiliandi necesitas incumbit, qui nec in Scripturis quantum oportet edocti, nec ad implenda quae novimus quantum decet, sumus intenti. Nam si Moyses et prophetae de Christo locuti sunt, et eum per passionem et gloriam intraturum praedixerant, quomodo gloriatur se esse Christianum, qui neque in Scripturis qualiter ad Christum pertinent investigat, neque ad gloriam quam cum Christo habere cupit, per passiones attingere desiderat? . etc. etc. Talem se exhibuit in corpore, qualis apud illos erat in mente. Probandi erant, si hunc quem nondum ut Deum diligebant, saltem ut peregrinum diligerent. Sed quia extranei a claritate esse non possunt, cum quibus veritas gradiebatur, ad hospitium vocant, imo cogunt. Quo exemplo colligitur, quia peregrini non solum ad hospitium sunt vocandi, sed etiam trahendi. . etc. Quem in expositione Scripturae non cognoverunt, in fractione panis noverunt, quia non auditores legis, sed factores justificabuntur, et veritas melius operando quam audiendo intelligitur. etc. Subtrahitur carnalibus oculis species infirmitatis, ut mentibus incipiat apparere gloria resurrectionis. etc. Mystice: Ideo in Christo illis ostensa est alia effigies, ne eum nisi in fractione panis cognoscerent, ut omnes intelligant se Christum non agnoscere, nisi fiant participes corporis ejus, id est Ecclesiae, cujus unitatem commendat Apostolus in sacramento panis, dicens: I Cor. 10.. Cum ergo panem benedictum porrigit, aperiuntur oculi ut eum cognoscant, et removetur impedimentum quod a Satana in oculis erat, ne agnosceretur Jesus. Et hoc impedimentum permittit inesse Dominus donec ad sacramentum panis veniatur. Sed participata unitate corporis, aufertur impedimentum inimici, ut possit Christus agnosci. GREG. Exaudito sermone, cor prius torpore incredulitatis et timoris frigidum igne sancti Spiritus est accensum, ut jam superno desiderio ardeat, et ad credendam veritatem se extendat. Quot praeceptis instruitur homo, quasi tot facibus inflammatur. . Jam fama erat quod resurrexerat Jesus ab illis mulieribus facta, et a Simone Petro cui apparuerat, haec loquentes invenerant isti duo, sed et ipsi prius audierant quod resurrexerat, sed timuerunt dicere in via quando tantummodo angelos dixerunt visos mulieribus. Ignorantes enim eum cum quo loquebantur, poterant timere ne inciderent in manus Judaeorum, si quid passim dicerent de Christi resurrectione. . etc. Haec ostensio est illa, de qua Joannes ait Joan. 20.: etc., Quod vero dicit Joannes Thomam non fuisse cum illis: cum Lucas dicat istos duos invenisse undecim congregatos, et eos qui cum eis erat, intelligendum est quod Thomas inde exisset antequam Dominus eis hoc loquentibus appareret. Noverant discipuli fuisse verum hominem, sed postquam mortuus est, non credunt tertia die potuisse veram carnem de sepulcro resurgere. Putant ergo se videre spiritum quem emisit in passione, sed hunc errorem aufert Dominus. AMBR. Credebant apostoli, sed tamen turbantur, etc., usque ad quod clausis januis, Dominus cum corpore suo se improvisus infuderit. etc. Falsae non desuper descendentes, sed sicut mala herba in corde ascendentes, fidem quam in vobis plantavi exigo, quod ex vobis ortum est condemno, si non est veritas resurrectionis, perditus est fructus passionis. . Multis documentis persuadet resurrectionem praebendo se, et oculis videndum, et manibus contrectandum, qui dum palpando ossa carnemque monstrat, statum suae vel nostrae resurrectionis signat, in qua corpus nostrum, et subtile erit per effectum spiritualis potentiae, et palpabile per veritatem naturae. Post resurrectionem Dominus in corpore suo duo contraria ostendit, et palpabile ejusdem naturae ut informet ad fidem, et incorruptibile alterius gloriae, ut invitet ad praemium. etc. Ut ostensa vulnerum cicatrice infidelitatis vulnus sanaret, quas cicatrices et tunc servavit, et in judicio servaturus est. Primo ad fidem resurrectionis astruendam: deinde ut Patri pro nobis supplicans, quale genus mortis pro homine pertulerit semper ostendat: tertio, ut sua morte redemptis quam misericorditer sint adjuti, propositis ejusdem mortis insinuat indiciis. Sed postremo, ut in judicio quam juste damnentur impii denuntiet, ostensa quam ab illis accepit cicatrice. Non ergo ex impotentia curandi cicatrices servavit, sed ut perpetuum victoriae suae circumferat triumphum. Ad insinuandam veritatem resurrectionis, non solum tangi, sed convesci voluit, non quod vel ipse vel nos post resurrectionem cibo debeamus indigere, sed ut corpus, non spiritum esse manifestaret, manducavit potestate, non necessitate. Aliter absorbet aquam terra sitiens aliter solis radius calens: illa indigentia, iste potentia. Piscis assus, ipse mediator passus, in aquis humani generis captus laqueo mortis, assatus tempore passionis. Ipse et favus mellis nobis est in resurrectione. Favus mellis in cera, id est Divinitas in humanitate. In hujus mellis comestione signatur, quia illos in corpore suo ad aeternam quietem suscipit, qui cum tribulationes pro Deo sentiunt, ab amore internae dulcedinis non recedunt. Qui hic assantur, illic vera dulcedine satiabuntur. Omnes ambages aufert: visus est, tactus est, manducavit, et ne in aliquo sensus humanos ludificasse videretur, mittit manus ad Scripturas, ut etsi magicis artibus videatur potuisse quod voluit, sicut dicunt pagani, saltem videant prophetare non potuisse antequam natus fuit. . Post visum, post contactum, post commemoratam legem aperuit sensum, ut quod vident et legunt, intelligant, deinde post sui corporis commendatam veritatem commendat Ecclesiae unitatem: etc. Oportebat ut ministri qui poenitentiam et remissionem erant praedicaturi in omnes gentes, inciperent ab Hierosolymis. Non solum quia illis credita sunt eloquia Dei, et quia eorum est adoptio filiorum, et gloria testamenta, et legislatio; sed ideo etiam ut gentes variis erroribus et facinoribus implicitae, hoc maxime indicio divinae pietatis ad spem veniae provocentur, quod eis qui Filium Dei crucifixerunt, veniam relaxat. . Postquam discipulos de virtute praedicationis perfecte instruxit, cum repente si vellet posset eos roborare, distulit, dicens: Ut exemplum sequentibus daret, ne imperfecti praedicare ante tempus praesumant. In civitate sedet, qui intra mentis claustra se constringit, ne loquendo exterius evagetur, ut cum divina virtute perfecte fuerit indutus, tunc quasi a seipso foras exeat, alios instruendo. Praetermissis omnibus quae per quadraginta dies gesta sunt, primo resurrectionis diei tacite conjungit novissimum quo ascendit in coelum. Et pulchre benedicturus discipulos, educit in Bethaniam, quae domus obedientiae dicitur, quia qui propter inobedientiam perversorum descendit, propter obedientiam conversorum ascendit. . Ut in loco orationis inter laudum devotiones, promissum sancti Spiritus adventum, paratis per omnia cordibus exspectent. Sic nos post celebrata in Hierosolymis, id est visione pacis, passionis et resurrectionis solemnia, Domino duce petamus Bethaniam, ut mente quieta corporis et sanguinis ejus sacramentis imbuamur, et domus obedientiae esse curemus. Lucas qui sacerdotium Christi caeteris amplius exponendum suscepit, et ideo Evangelium suum a ministerio templi per sacerdotium Zachariae coepit, pulchre hoc in templi devotione complevit, cum apostolis ibi ministros, scilicet, novi sacerdotii futuros, non in victimarum sanguine, sed in laude Dei et benedictione concludit.
Copyright information for VulgGlossa